monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 6
Ego in domum vestram intrabo, tamquam ego vos eiecerim? ego ornamenta vestra occupabo? tum me, si illic quid commisero, nec meus recipiat pater. Quid est, quod aut negandum mihi aut excusandum sit? non insanissimum dispendiorum malum, non erubescendos amores neque luxuriantem habitum neque potatus obicis filio. haec si non potes, aliqua saltem ex commentariis amici tui describe: madentem unguentis externis, convulneratum libidinibus, incedentem, ut feminis placeat, femina mollius, et cetera, quae morbi, non iudici sunt; abdicatio loquax est.